- TZATRICIUM
- TZATRICIUMGraec. Ζατρίκιον, latrunculorum ludus, vel rabula potius, in qua latrunculis olim ludebatur. Ita enim ad Martialem, l. 7. Epigr. 72. v. 7. et 8.Sic vincas Noviumque Publiumque,Mandris et vitreô latrone clausos:Salmasius, Latini, mandras, septa, vallos, et capsos et carceres vocabant loca illa seu sedes in tabula, in quibus veluti clusi tenebantur latrunculi. Graeci πόλεις, χώρας et χαρακώματα. Calculus ergo, qui in calculi discoloris sedem faciebat impetum, ut eum caperet et sede suâ pelleret, mandram eius sive vallum, frangere dicebatur: Hinc totum latrunculorum ludum vel tabulam potius, in qua ludebatur, Ζατρίκιον nominârunt. Et de lusu hoc pergens, In hoc, inquit, ludo sunt calculi, qui ordine moventur; alii qui vage et oblique. Inciti autem dicuntur, qui eo sunt redacti, ut cieri moverique nequeant: Inde Proverb. ad Incitas redigere, pro ad extremas metas compellere et in summam desperationem aliquem adducere. Porro quem veteres calculum incitum appellabant, eum nos hoc eodem in ludo scaccum mattum dicimus, id est, contritum et subactum. Mattus enim antiqua vox et Latina, quae emollitum, subactum et maceratum significat. Inde verbum mattare, pro domitare, subigere et macerare. Hinc via matta, Ciceroni, via lutosa et humecta, l. Epist. ad Attic. 16. Ep. 12. vulgo excuditur, via inepta, satis inepte. Per Metaphor. indidem bomo tristis, mattus dictus est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.